Epistola ad Hebraeos*

Caput 2: Versus 1

Propterea.Postquam locutus est de Filio Dei multa quae ad ejus commendationem valent, hortatur eos quibus scribit, ut diligenter animadvertant et custodiant ea quae per illum annuntiata sunt eis. Et ad hoc tendunt omnia praemissa quibus probavit quod esset Christus major prophetis et angelis.Abundantius,quam quae de lege, vel prophetis, vel angelis dicta sunt. Nomen legis obticuit Apostolus, quia in astructione sua quam in posterioribus facit etiam hoc manifestum facit.Pereffluamus.Fluimus per poenas mortalis naturae, effluimus, peccata addendo, pereffluimus in aeterna damnatione. Hinc suadet audienda esse verba Christi per poenam quae erit negligentibus.
(* Traductions européennes)